Auscultare

Der Monatsrückblick - auf Latein

Nuntii Latini mensis Martii 2003

Recitator: Volker Lütjens

Bellum Iraquiae illatum

George W. Bush Unitarum Civitatum Americae praesidens copias Iraquiam invadere iussit. Die vicesimo [20.] mensis Martii mane urbs Bagdad primis bombis icta est. "Contenti non erimus", Bush pronuntiavit, "nisi victoria parta" oratione ad suam nationem habita. Attamen concessit bellum fortasse diuturnius difficiliusque fore quam nonnulli nunc vaticinarentur. Civitates Unitas sociosque id agere, ut tyrannidem Saddam Hussein everterent.

Reclamationes contra bellum

Ubique terrarum ingens numerus hominum bello Iraquiae illato magna voce reclamavit. Episcopi omnium ecclesiarum Germaniae protestati sunt id bellum contra omnem rationem et contra ius gentium esse. Officium Vaticanum nuntiavit Iohannem Paulum II papam nuntio belli accepto confectum cruciatu maximorum dolorum esse. Gerhard Schröder cancellarius Germaniae dixit: "Consilium falsum captum est." At Angela Merkel dux factionis adversae censuit cancellarium Schröder et verbis et factis suis non sine aliqua culpa huius belli esse.

De rebus emendandis oratio habita

Gerhard Schröder Germaniae cancellarius declaravit se oneribus ordinis medii leniendis atque subsidiis diminuendis Germaniae commodis prodesse velle. Quibus rebus et pecuniis collocandis res oeconomicas in melius versum iri in parlamento auguravit. Haec cancellarii consilia Angela Merkel, quae factionem adversam moderatur, vituperavit, cum satis effectura non essent.

Djindjic petitione occisus

Coniuratione facta a.d.IV Idus Martias Zoran Djindjic praeses ministrorum Serbiae per insidias occisus est. Quo duce anno bis millesimo [2000] in civitate Iugoslavia sine bello civili illa commutatio rerum peracta est, qua Milosevic, crudelis ille dictator, potestate expulsus et reus in Tribunali Hagensi factus est. Joschka Fischer minister ab exteris Germaniae eam caedem et horribilem et scelestam questus est; verendum esse, ne quid detrimenti democratia in hac regione caperet.

Berlusconi Bremae adfuit

Gerhard Schröder Silvioque Berlusconi, quorum alter Germaniam alter Italiam regit, Bremam convenerunt, ut de rebus, quae ad suas civitates pertinerent, colloquerentur. Quamquam non consentiebant, qua ratione Iraquia tractaretur, Berlusconi negavit discordiam intercedere inter Italiam et Germaniam. Plures quam mille homines ante curiam Bremensem demonstraverunt se illius praesentiam moleste ferre.

Hollywood amore antiquitatis captum

Homines in regione Hollywood spectacula cinematographica fingentes et facientes arma virosque antiquos reppererunt. Qua re fieri potest, ut brevi et vitam Alexandri Magni et Hannibalem Alpes transgredientem et Leonidam ad Thermopylas summa virtute patriam defendentem in cinematibus visamus. Wolfgang Petersen quoque, dispositor pellicularum Germania septentrionali ortus, consilium cepit in spectaculum convertere, Troia quomodo a Graecis capta sit.

Iudicium mundanum institutum

Duodeviginti [18] iudicibus iure iurando astrictis iudicium internationale Hagae res gerere coepit.

Quod iudicium institutum est, ut homines, quibus genocidium vel scelera contra iura belli vel contra humanitatem commissa crimini dantur, eo in ius vocentur. Huic instituto et Sinae et Israel et Civitates Unitae Americae vehementissime adversantur.

Memorabilia

Natalis urbis Romae

Quotannis homines plurimi peregrinantes Romam petunt, alii ut temporum praeteritorum monumenta admirentur, alii ut amoenitatibus vitae urbanae fruantur, alii religionis causa. Cum autem ad tres miliones hominum urbem incolant, viae duabus milionibus vehiculorum semper refertissimae, quin etiam infarctae sunt. Cuius rei remedium iam speratur: Nam consilium est, ut proximo anno cuniculus incipiatur, quo vehicula subter medios Romae vicos transvehi possint. Qua re contaminatio aeris diminuatur et chaos vehicularium evitetur. Haec omnia fieri non possent, nisi Romulus ante bina milia septingentos quinquaginta quinque [2755] annos urbem condere instituisset. Qua de re Eutropius narrat [brev. I,1.1-2]:

Romanum imperium, quo neque ab exordio ullum fere minus neque incrementis toto orbe amplius humana potest memoria recordari, a Romulo exordium habet, qui Reae Silviae Vestalis virginis filius et - quantum putatus est - Martis, cum Remo fratre uno partu editus est. Is cum inter pastores latrocinaretur, decem et octo annos natus urbem exiguam in Palatino monte constituit, XI Kal. Maias [21. Apr.], Olympiadis sextae anno tertio [753 a.Chr.n.].

Notabilia

De Germania Romana

In regionibus, ubi lingua Theodisca viget, multa Romanorum vestigia inveniuntur: oppida, castella, speculae, thermae. Religio Christiana per imperium Romanorum in Germanorum terras pervenit nec non lingua Latina, qua et regentes et clerici et docti homines ibi per multa saecula utebantur. Cultus humani bona, quae Romani incolis Germaniae attulerint, in periodico illo proponuntur, cui inscriptio DAMALS (i.e. illis temporibus) est.