Auscultare

Der Monatsrückblick - auf Latein

Nuntii Latini mensis Aprilis 2003

Recitator: York Grüninger

Sceptrum tyranno ereptum

Quarta belli Iraquiani septimana urbs Bagdad expugnata dominatioque Saddam Hussein fracta est. Permultis Iraquianis exsultantibus statuae tyranni de fundamentis sunt deiectae. Dum autem musei nationalis bona diripiuntur, inter quae artificia sunt plurium quam septem milium [7.000] annorum, milites Americani, qui adfuerunt, id quod multo est antiquius, oleum scilicet terrigenum, omni diligentia esse tutandum existimaverunt. Rebus civilibus Iraquianis administrandis interim J. Garner, qui est militum dux Americanorum emeritus, procurator est praepositus. Modo George W. Bush Civitatum Unitarum Americae victricium praesidens declaravit bellum esse finitum.

Obsides Brema abducti

Adulescens quidam e Libanone ortus in urbe Brema laophorum sedecim obsidibus captis vi abduxit.

Quo facto id efficere studuit, ut quattuor terroristae Monaci custodia asservati e carcere emitterentur. Post multas horas adulescens ille scelestus cunctis obsidibus incolumibus liberatis se dedidit.

Pestilentia nova orta

Genus novum neque satis perspectum pneumoniae, quod S(everum) A(cutumque) R(espiratorium)

S(yndroma), vocatur, formidines magnas excitat. Qui morbus influentiae similis per Asiam prorepens etiam in alias terrae partes pervenit. Iamiam intra Europam homo quidam tabe illa pulmonum infectus est. Plurimos eorum, qui hac peste laborant, in Sinis Canadave contagio invasit. In Sinis ipsis iam plures quam trecenti [300] homines illo morbo sunt absumpti.

Lipsia laurea coronata

Praeter exspectationem Lipsia urbs victoria de ceteris urbibus Germaniae lata ad ludos Olympicos aestate anni bismillesimi duodecimi [2012] peragendos destinata est. Cui urbi nunc cum Lutetia, Madrito, Londinio, Novo Eboraco urbibus decertandum erit. Locus autem certaminibus navalibus peragendis Rostochium urbs Hanseatica a Consilio Olympico Germaniae electa est.

Genoma humanum explanatum

Greges speculatorum naturae id demum assecuti sunt, ut plane perspectum sit, e quibus particularum sequentiis genoma humanum sit constitutum. Speratur fore, ut medici hac cognitione usi etiam morbis adhuc insanabilibus mederi possint. Quibus rebus per hos quindecim [15] annos investigandis inter alios rerum naturalium peritissimos Germani quoque interfuerunt.

Divitiae arte magica comparatae

Libris de Harry Potter illo artis magicae discipulo conscriptis J.K. Rowling fabularum scriptrix Britannica tantas divitias sibi comparavit, ut divitior sit quam Elisbetha II regina. Acta diurna contendunt ei esse ducentas octoginta miliones [280.000.000] librarum Anglicarum, i.e. quadringentas viginti miliones [420.000.00] Euronum.

Furtum Pompeianum

Duae parietum picturae, quae e praeclara villa Pompeiana direptae erant, a custodibus publicis inde non procul repertae sunt. Apparet consilium fuisse artificia in terras exteras deferri. Fures incogniti picturas ex illo aedificio evellerant, quae dicitur "villa dei casti amanti", i.e. villa castorum amantium.

Virgo septentrio quas habet praelata puellis

Babett Konau Chiloniensis viginti quattuor [24] annos nata Virgo Germaniae Bellissima electa est. Rufula illa, quae est medici adiutrix, praemium victoriae et autocinetum et duo itinera meruit. Pulchritudinis certamini mundano, quod in Sinis habebitur, pro Germania intererit.

MEMORABILIA

Dies laboris dies festus

Pluribus quam centum annis ante Kalendis Maiis ubique terrarum dies festus constitutus est, quo die operariorum duces inter alia postularent, ut octavus quisque dies laboribus vacuus esset neque cuiquam plures quam octonas horas in die esset laborandum. Interea ab illis initiis longe descendimus, ut illud Kohlianum pervulgari possit Germaniam depravatam esse in consaeptum ad cives oblectandos dispositum.

Talia iam Romani antiqui de se audiebant; nam ad centum septuaginta sex [176] dies festi exstabant, quibus cives negotiis prohiberentur. Non omnibus autem Romanis feriari licuit, praesertim cum homines de plebe diem ex die in operibus versari cogerentur. Sed ferias nefarie polluit, qui sacerdotis in conspectu laboraret. Itaque Romani remedium quaerendum sibi arbitrati sunt, ut magistratibus insciis unusquisque opera exercere posset. De eo genere operum clandestinorum Macrobius rettulit haec (sat. I 16,9):

 

Adfirmabant autem sacerdotes pollui ferias, si indictis conceptisque opus aliquod fieret. Praeterea regem sacrorum flaminesque non licebat videre feriis opus fieri: et ideo per praeconem denuntiabant, ne quid tale ageretur, et praecepti neglegens multabatur.

NOTABILIA

Hereditas Romana

Europae incolae hodierni Romanis plurima debent, a quibus Celtae et Germani tum res plurimas et utilissimas didicerunt, exempli gratia: quo modo scriberetur vel legeretur, quo modo lapides ad aedificandum aut ad artificia sculpenda adhiberentur, quo modo viae sternerentur, qua ratione tempora calendario distinguerentur, quo etiamnunc utimur. Antiquae Romanorum vitae imago praestantissima exhibetur illa expositione de Romanis eorumque hereditate facta, quae Mogontiaci usque ad diem vicesimum quintum [25.] mensis Maii in museo civitatis spectari potest.

[Die Römer und ihr Erbe. Fortschritt durch Innovation und Integration.

Landesmuseum Mainz, Große Bleiche 49-51, D 55116 Mainz]