Auscultare

Nuntii Latini mensis Iunii 2003

Recitatrix: Isabella Grüninger

Senatus Bremensis novus
Electionibus Bremensibus mense Maio habitis inter Factionem Socialem Democraticam et Unionem Christianam Democraticam nuper de coalitione renovanda convenit atque decretum est, quid Bremam regentes perficere vellent. Henning Scherf Democrata Socialis magister civium esse perget, Hartmut Perschau, qui est Democrata Christianus, senator a rebus oeconomicis erit, Ulrich Nussbaum, qui est mercator in urbe Bremerhaven neque ullius factionis sodalis, senator fisco praeerit.

Möllemann in mortem desiluit
Jürgen Möllemann, pristinus ille cancellarius vicarius Germaniae, umbrella descensoria usus in mortem desiluit. Magistratus pro certo habent Möllemann mortem sibi conscivisse, cum eum vectigalium fugacem persequerentur. Foederalis Conventus Legatorum paulo ante immunitatem eius, qui antehac legatus popularis Factionis Liberalis Democraticae fuerat, domus eius perscrutandae causa sustulerat.

Aditus ad Unionem Europaeam probatus
In Polonia et Czechia civitatibus suffragia lata sunt, quibus cives decernerent, num vellent suas civitates Unioni Europaeae adiungi necne. In ambobus civitatibus plures quam tres suffragantium partes [] adiunctioni assensae sunt. Politici, qui eis civitatibus praesunt, declaraverunt populis suis ex his suffragiorum eventibus res secundiores esse futuras.

Reconciliatio concordiae facta
Duces earum octo nationum, quae maxima auctoritate toto in orbe terrarum esse habentur, conventu in oppido Evian habito litem de bello Iraquiano composuerunt. Bush et Chirac praesidentes Civitatum Unitarum et Francogalliae communiter cum aliis, in his Schröder cancellario Germaniae, se Iraquiam bello finito ex integro restituere velle declaraverunt.

Planeta ruber certatim petitur
Primum Europaeorum vehiculum spatiale, cui nomen Mars-Express est (i.e. vectio ad Martem citissima), a Baiconur portu spatiali in Cazastania sito ad Martem planetam profectum est. Non multo post Americani aliam navem spatialem nomine Mars-Rover (i.e. peregrinator Martialis) eodem miserunt. Quae naves spatiales missae sunt exploratum, num quod genus vitae in hoc sidere exstaret. Europaea navis mense Decembri ad planetam illum rubrum appelletur.

Lucrum extraordinarium
Ute Asendorf colona, quae in vico Oyten prope Bremam habitat, brevissimo tempore dives facta est. Haec enim mulier triginta septem [37] annos nata quinque miliones Euronum ludis televisificis adepta est. Se statim parte copiarum usuram esse dixit, ut intra scholam filii auditorium novum exstrueretur.

Urbs Roma a muliere condita

Urbs Roma non a Romulo et Remo condita est, sed a muliere quadam, quae filia Aeneae fuisse dicitur; quod quidem Eleanor Leach scrutatrix Unitis Civitatibus orta contendit Stesichorum poetam (630 - 555 a.Chr.n.) poetam testem faciens. At sunt, qui dicant id verum esse non posse.

Notabilia
Toto in Romanorum imperio viae in longitudinem octoginta quinque milium chiliometrorum [85.000] erant stratae, quibus extrema quoque imperii loca cum Roma capite coniuncta erant, sive Lusitania sive Mesopotamia. His viis non modo exercitus Romani proficiscebantur, sed etiam commercio optimae facultates praebebantur. Quantum laboris et sumptus Romani in id rete viarium impenderint, apparebit, si tibi in mentem inducas per universas Unionis Europaeae civitates quinquaginta tantum milium chiliometrorum [50.000] vias autocineticas esse, quorum duodecim milia [12.000] sunt in Germania. De viis stratis Romanorum et de itineribus tum factis novissime liber editus est multis imaginibus illustratus. Eo libro certior quoque fies de tabernis et deversoriis, quae viis adiacebant.
[Werner Heinz, Reisewege der Antike, Unterwegs im Römischen Reich, Theiss Verlag, Stuttgart 2003, ISBN 3806216703, 24,90]

Glossarium

Latein

 

Deutsch

 

Englisch

umbrella descensoria

Fallschirm

parachute

Foederalis Conventus Legatorum

Bundestag

Bundestag

legatus popularis

Abgeordneter

member of German Parliament

spatialis

Raum-

space...

scrutatrix

Forscherin

scientist

lLusitania

Portugal

Portugal

rete

Netz

network

via autocinetica

Autobahn

motorway

deversorium

Herberge

inn

Collegium redactorium lectoribus et auditoribus salutem plurimam dicit.
Kalendis Augustis novi nuntii propter ferias non provenient. Quae mensibus Iulio et Augusto sint factae, inde a Kalendis Septembribus in interreti invenietis.
Valete!