Auscultare

Nuntii Latini mensis Februarii 2002… Recitator: Dr. Heinrich Flieder

Ludi Olympici hiberni peracti

Exquisitissimo et permagnifico spectaculo finis Olympiorum hibernorum undevicesimorum [XIX] celebratus est, quae in Urbe Lacus Salsi per sedecim dies habita sunt. Nullis certaminibus, postquam ante centum sex [106] annos denuo instituta sunt, plus operae studiique ad id consumptum est, ne spectatores athletaeque in ullum periculum vocarentur. Ludis interfuerunt plures quam duo milia quingenti [2500] agonistae e septuaginta septem [77] nationibus orti. Inter quos Ole Einar Bjoerndalen Norvegus eminuit, qui quattuor nomismata aurea tulit. Nullius nationis athletis melius evenit quam Germaniae, qui triginta quinque [35] nomismata sibi pepererunt, inter quae erant duodecim aurea. Laetitia autem certaminum feliciter peractorum paulum obumbrata est: fuerunt enim athletae, qui iuris iurandi Olympici obliti drogis se excitavissent. Hi duos in annos certaminibus athleticis excludentur.

Milosevic reus factus

In tribunali Hagensi, quod est ad iniurias bellicas persequendas institutum, agi coeptum est in Slobodan Milosevic, qui praesidens Serbiae Iugoslaviaeque fuerat. Ei crimini datur auctorem fuisse, ut in Bosnia genocidium perpetraretur atque in Cossovia Croatiaque humanitate contempta alia scelera gravissima committerentur. Damnatum poenam sequi oportet, ut per reliquam vitam inclusus teneatur. Exspectatur sententiam non ante finem anni bis millesimi quarti [2004] pronuntiatum iri.

Jagoda magistratu se abdicavit

Florian Gerster, et minister rerum socialium Rhenaniae-Palatinatus et sodalis factionis Socialis Democraticae, administrationi operum praeerit. Succedet Bernhard Jagoda, quem cum rumores tum minister operum atque laborum Walter Riester urgebant, ut immaturo otio se daret. Qua ratione Riester demonstravit se infamiam tabularum, quae male administratae essent, non pati. Item administrationem operum reformari iussit.

Convivium vetustissimum Bremae habitum

Centeni et mercatores et nauarchi et viri, qui in rebus politicis vel oeconomicis primos ordines tenent, Bremam in curiam convenerunt, ut quadringentesimum duodesexagesimum [458.] convivium anniversarium Schaffermahl dictum celebrarent. Sigmar Gabriel, qui Saxoniam Inferiorem regit, invitatus erat, ut orationem haberet. Ille cooperationem suae civitatis cum civitate Bremensi maximi momenti esse affirmavit. Praecipue id spectandum esse, ut in Germania septentrionali viae opesque ad commercium pertinentes meliores redderentur.

Günter Grass librum novum perfecit

Numero quinquaginta milium exemplarium liber novus a Günter Grass scriptus editus est. In hoc libro, qui inscribitur "gressu cancri" [Im Krebsgang] , de illis rebus atrocibus narratur, quae die tricesimo [30.] mensis Ianuarii [= a.d. III. Kal.Febr. ] anno millesimo nongentesimo quadragesimo quinto [1945] factae sunt: tum in mari Baltico navis Germanica nomine Wilhelm Gustloff, cui decem milia [10 000] hominum inerant, a nave subaquanea Russorum demersa erat. Qui liber, cuius auctor iam praemium Nobelianum adeptus est, in plus triginta [30] linguas transferetur.

Spectacula cinematographica Berolini data

Berolini denuo ludi cinematographici editi sunt, in quibus spectacula quadringenta [400] numero ex octoginta [80] nationibus data sunt. Iis ludis nomine Berlinale primum praefuit Dieter Kosslick, qui in locum Moritz von Hadeln Helvetii successit. Praemium, cui nomen est Ursus Aureus, iudices duabus pelliculis tribuerunt: et pellicula cinematographica "Solis dies sanguineus" [Bloody Sunday] a Paul Greengrass facta et pellicula picturata "arte magica sublatus" [Spirited Away], quam Hayao Miyazaki Iaponiensis perfecerat, hoc praemio affectae sunt. Ursus Argenteus pelliculae Germanicae ab Andreas Dresen factae "dimidium scalarum" [Halbe Treppe] datus est. In summa quingenta milia [500 000] hominum ludos spectatum venerunt.

Elisabeth Mann Borgese obiit

Elisabeth Mann Borgese oceanographa octogesimo quarto anno [84.] in Confoederatione Helvetica e vita excessit. Docuerat inde ab anno millesimo nongentesimo octogesimo [1980] rerum politicarum scientiam in Dalhouse studiorum universitate Canadensi. Qua auctrice per nonnulla foedera pactum est, ut maria tutanda essent. Elisabeth Mann Borgese, filia postuma Thomas Mann scriptoris fabularum, nunc etiam in Germania apud multos homines nomen praeclarum accepit emissionibus televisificis recentibus, quibus vitae et tempora patris atque gentis clarissimae Mann divulgarentur.

Hildegard Knef mortua

Post morbum longinquum Hildegard Knef, illa actrix, cantrix, auctrix defuncta est. Vixit septuaginta sex [76] annos. Johannes Rau praesidens rei publicae eam actricem famosissimam fuisse praedicavit, cum Gerhard Schroeder cancellarius diceret Germanos artificem scaenicam popularissimam amisisse. Ludis cinematographicis, qui Berolini habebantur, huic divae cinematographicae, quae etiam in Hollywood aliquid profecerat, recensio praeteritorum artis operum dedicata est.

Cantrix Bremensis certamini internationali intererit

Corinna May, cantrix caeca Bremensis, proverbium secuta est, quo affirmatur Bremensibus licere ter conari. Nam bis frustra conata in certamine Chilonii habito electa est, ut pro Germania decertaret de praemio a consociatione televisifica Eurovisione instituto, de quo mense Maio Tallinni in capite Estoniae decertabitur. Carmine suo "Sine musica vivere nequeo" [I Can't Live Without Music] illa per Germaniam telespectatores tanta admiratione affecit, ut suffragio telephonico e quattuordecim [14] competitoribus victoriam ferret.

Praenuntiatio tempestatis

Tempestas mensis Februarii gratissima fuit, si quem procellae delectant, immo vero non tantum procellae, sed etiam nives, pruinae et tonitrus fulgura comitantes. Talia tempora Vergilius poeta neminem nisi heroem suum pati potuisse scripsit, cum eum ad oras Africae iactari fecit:

… ac venti velut agmine facto,
qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
Incubuere mari totumque a sedibus imis
una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis
Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.

Intonuere poli et crebris micat ignibus aether…
(Verg.Aen. I 82 ff.)

Nobis autem, qui anno millesimo nongentesimo sexagesimo secundo [1962] impetui fluctuum et ventorum restitimus, clades maritimae vastationes eiusmodi ferentes non iam contingant mense Februario posteris in annis.

Glossarium

Latein

 

Deutsch

Urbs Lacus Salsi

 

Salt Lake City

agonista

 

Wettkämpfer(in)

nomísma

 

Medaille

obumbrare

 

überschatten

ius iurandum

 

Eid

drogis excitare

 

dopen

 

 

 

tribunal Hagense

 

Haager Gerichtshof

crimini dare

 

vorwerfen

genocidium

 

Völkermord

perpetrare

 

begehen

sententia

 

Urteilsspruch

 

 

 

Rhenania-Palatinatus (-ûs)

 

Rheinland-Pfalz

administratio operum

 

Bundesanstalt für Arbeit

minister operum atque laborum

 

Arbeitsminister

infamia

 

schlechter Ruf durch etw.

tabellae

 

Statistiken

 

 

 

nauarchus

 

Kapitän

anniversarius,-a,-um

 

jährlich

Saxonia Inferior

 

Niedersachsen

septentrionalis,-e

 

nördlich

commercium

 

Warenverkehr

 

 

 

mare Balticum

 

Ostsee

navis subaquanea

 

U-Boot

praemium Nobelianum

 

Nobelpreis

 

 

 

Berolinum

 

Berlin

ludi cinematographici

 

Filmfestspiele

pellicula picturata

 

Zeichentrickfilm

Iaponiensis

 

Japaner

 

 

 

oceanographa

 

Meereskundlerin

Confoederatio Helvetica

 

Schweiz

rerum politicarum scientia

 

Politische Wissenschaften

studiorum universitas

 

Universität

Canadensis,-e

 

kanadisch

postumus,-a,-um

 

zuletzt geboren

emissio televisifica

 

Fernsehsendung

 

 

 

actrix

 

Schauspielerin

auctrix

 

Autorin

cancellarius

 

Kanzler

diva cinematographica

 

Filmdiva

recensio praeteritorum artis operum

 

Retrospektive

 

 

 

Chilonium

 

Kiel

consociatio

 

Organisation

televisificus,-a,-um

Fernseh-

Tallinnum

 

Tallinn

Estonia

 

Estland

per

 

überall in

telespectator

 

Fernsehzuschauer

suffragium telephonicum

 

Abstimmung per Telefon

competitor

Mitbewerber

 

 

 

procella

 

Sturm

nix, nivis

 

Schnee

pruina

 

Raureif

tonitrus,-ûs

 

Donner