De fabulis criminalibus

Salvete auditores auditricesque singuli universi,
multi homines - et viri et mulieres - tempore subsicivo libenter fabulas criminales legunt. Decursu autem annorum numerus lectorum et lectricum talium fabularum plus plusque auctus est. Illi lectores et lectrices in omnibus stratis socialibus inveniuntur. Hoc quidem iam semper sic fuerat, sed prioribus temporibus homines eruditi non ita ausi sunt publice confiteri se esse amatores fabularum criminalium. Sed cur quadamtenus timuerunt, ne dicerent se talia legere? Hoc cohaerebat cum aestimatione officiali, quae in scientia litteraturae de talibus fabulis diu proferebatur. Nam praevalebat diu illa opinio, qua dicebantur fabulae criminales esse litteratura vilis, infimo genere scribendi conscriptae, quoad argumentum minoris momenti et plura similia. Sed haec magna ex parte erant quadamtenus praeiudicia. Tempora sunt autem mutata. Nam nunc temporis fabulae criminales non solum in variis disciplinis serio et scientifice investigantur, sed etiam multi auctores talium narrationum longe lateque sunt notissimi et tamquam scriptores bonae qualitatis celebrantur.

Habent autem fabulae criminales traditionem et historiam quandam. Dicuntur enim tamquam typus verus incohari ab narratione quadam, quam Edgarus Alanus Poe Americanus anno millesimo octingentesimo quadragesimo primo (1841) divulgavit. Sed nonnulli investigatores scientifici etiam priores narrationes tamquam praedecestrices respiciunt, quae ex structura et argumento effectum in evolutionem fabularum criminalium exseruerunt. Inter tales fabulas praeter alias exempli gratia etiam numeratur narratio, quam Ernestus Theodorus Amadeus Hoffmann anno millesimo octingentesimo undevicesimo (1819) composuit et cui titulus est "De Dominula de Scudery". Tamen demum Arthurus Conan Doyle scriptis suis ex talibus narrationibus genus populare fecit. Multi deinde eum secuti sunt, ex quibus solum nominare volo Agatham Christie, Dorotheam Sayers, Georgium Simenon, Ericum Ambler, Patriciam Highsmith, Ruth Rendell, Deboram Crombie, Donnam Leon. Sed omnes bonos auctores bonasque auctrices hic enumerare non valeo, cum paulatim sint legio.

Tamen in hoc maximo numero fabularum criminalium exstant - sicut in unoquoque genere litteraturae - variae qualitates et quoad modum scribendi et quoad compositionem argumenti generalis et quoad scopos principales atque laterales, ut ita dicam. Nam sunt etiam fabulae criminales, quarum auctores etiam scopos quosdam sociales et politicos sibi proposuerunt. Sed inter omnes fabulas exstant malae huiusmodi narrationes, exstant mediocres atque aliquatenus tollerabiles, exstant vere bonae atque optimae. Tamen talis iudicatio semper etiam dependet ab gustu lectorum.

Principalis autem scopus alicuius fabulae criminalis est delectamentum et effectus, quo lector suspenso animo librum non iam deponere valet, usquedum ad finem pervenit et solutionem aenigmatis percipit. Nam argumentum fabulae criminalis est facinus quoddam (quod saepe in interfectione hominis constat), quod facinus decursu narrationis ab investigatore sive investigatoribus explicandum est. Qui investigatores logice cogitando, deliberando et investigando malefactorem invenire atque causas facinoris detegere debent. Si autem talis fabula bene conscripta est, lectori est iucundus ludus intellectualis, quo idem legendo investigationem sequitur, omnia indicia mente perscrutatur, de solutione quaestionum et aenigmatis ipse deliberat.

Fortasse inter auditores et auditrices huius emissionis etiam complures sunt, qui quaeve libenter in fabulas criminales se immergunt. Itaque per occasionem fortasse tali quoque in emissione versionem alicuius brevis narrationis criminalis exhibere poterimus.

Optime valete.